- POHERI
- POHERImemorati Wilh. Britoni in Philippid. l. 10. p. 221.Pontivii Comitem comitantur in arma Poheri.Et, l. 11. p. 233.Stant contra oppositis Thomas Gallericus armisGamachiosque Vimosque ciens, Robertigenaeque,Pontivusque Comes, Drocensis. atque Poheros.Poetis Gallis passim Peihiers, populi fuêre in Belgio, quorum nomenclatura patuit tam late, ut Golutus, in Hist. Sequanica, l. 10. c. 81. et 109. scribat, Duces Burgundiae, qui complures etiam Germaniae inferioris tractus possedêre. Heraldos seu Faeciales, habuisse, quorum alii Poihieri (seu Pohers) alii Ripuarii (seu Ruyers) appellabantur; Poheros vero faeciales, intra Franciam, et Ripuarios intra Germaniam, suum obiisse munus. Sed appellationis rationem non reddit, quae non alia est, quam quod Ducum eiusmodi Burgundicorum modernorum dominia partim in Francicis, partim in German. provinciis protenderentur, i. e. in provinciis, quae aut Gallicâ, aut Germanicâ linguâ utebantur: cum Ripuariorum nomine, eae quae Rheno conter minae erant; Poherorum, quae versus Franciam excurrebant, intelligerentur. Unde omnino colligitur, Poherorum nomen generale fuisse, pluresque comprehendisse populos. Eorundem mentio est in veteri Ceremoniali Gallico MS. ubi agitur de Torneamentis, ad quorum evocationem in haec verba facta proclamatio describitur: Oroyez Seig. neurs Chevaliers que ie vous fais a sacavoir le grand digne pardon d'armes et le grand digne tournoyement de par les Franacois, de par les Vermandisiens et Beauvaisiens, de par les Poihiers et Corbeans, de par les Arthisiens et les Flamans, de par les Champenois et les Normans, de par les Angevins, Poitevins et Tourangeaux, de par les Bretons et Manceaux, par les Rives et Hasbegnons, et de par tous autres Chevaliers, qui accordez si sont etc. In quo tamen loco Poherorum nomen haud tam late patet, satisque innuitur, vicinos fuisse Corbeiensibus atque Bellovacensibus proindeque eos esse, qui Castro Piciacensi, Castrum de Pice appellato Orderico Vitali, l. 10. Gall. Poix (unde etiam iis nomen) vicinum incoluêre tractum: quod prorsus firmant antiqui Faecialium libri, quos Provinciales dicunt, quod Nobilium nomina et insignia secundum provincias digesta contineant. Quippe sub Poherorum titulo, seu Poihiers, recensentur vulgo Domini de Pequigny, de Rivery, de Sissolieu, le Vicomte des Quesnes, de Rambures, d' Araines, aliaeque familiae nobiles, quae in eo tractu, qui Ambianum inter et Comitatum Pontivensem interiacet, atque adeo in Vinemacensi pago, sedes suas habebant. Ita ergo a castro de Poix dicti sunt Poheri, sicut Ordericus Vitalis Bratheros vocavit, l. 12. qui Normanniae tractum Bellovacis conterminum, vulgo le Pays de Bray vocatum, incolunt. Sed et ultra Somonam id nominis obtinuisse hic patet, quod in Tabulario Ecclesiae Canonicorum Vineacurtensis mentio fit mensurarum frumentariarum, Sestiers Pohiers dictarum, ut in Ecclesiae Ambianensis Chartarum Inventario du muy Pohier seu modii Poheri. Car. du Fresne Glossar. qui,——— nullis. perdita ruscisIamdudum, nullis dubitavit crura rubetisScindere.dum gentem hanc viris doctis hactis hactenus vel ignoratam penitus, vel saltem praetermissam, erueret ex aevi tenebris et in apricum produceret.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.